monumenta.ch > Ambrosius > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 10, 52
Quae sit ista, quam nihil praetereat, nec sit aliquid quod ei non annuntiaverit verus Salomon, cognosce, o homo, ex his quae audis loquentem: Verus est, inquit, sermo quem audivi in terra mea de sermonibus tuis, et de prudentia tua, et non credidi his qui dicebant mihi, donec veni, et viderunt oculi mei: et nunc non est nec dimidia quidem pars secundum ea quae annuntiabant mihi. Apposuisti bona super omnia quae audivi in terra mea. Beatae mulieres tuae, et beati pueri tui qui assistunt tibi, qui audiunt omnem prudentiam tuam (Ibid., 6 et seq.). Intellige convivium veri Salomonis, et quae apponuntur in eo convivio, intellige sapienter, et considera in qua terra congregatio nationum audierit famam sapientiae verae atque iustitiae, et quibus eum viderit oculis, contemplantibus utique ea quae non videntur. Quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna .